OCCATOR

OCCATOR
OCCATOR
unus ex divis agricolis Veter. ab occatione. Proprie autem dicebatur ager poliri, cum occabatur rastris vel crate; et haec velut summa manus erat, quae agro exercendo imponebatur. Unde politiones agrorum, et politor, qui agrum colendum conducebat, pro certa parte, Dig. pro socio, si agrum politori damus, ab hac ultima agri politura nomen accepit, quam his versibus expressit Columella, l. 10.
Verum ubi iam purô discrimine pectita tellus,
Depositô squalore nitens sua semina poscit.
Tum nempe pecti, radi, poliri tellus dicebatur, cum occabatur. Uti enim in vestimentis apud fullonem curandis, poliri tum ea dicebant, cum pectine vel spinâ fulloniâ radebantur, quod ultimum erat fullonum sive polientium experimentum: Ita in agricultura manus ultima positio, quae occatione vel rastris fiebat, quando Flamen sacrum Cereale Cereri et Telluri saciebat, divos agricolas hôc ordine invocans, quô scil. et terra colebatur, Verwactor, Redarator, Imporcitor, Insitor, Obarator, Occator. Qui namque deinde sequebantur, Sarritor, Subruncinator, Messor, Coniector, Conditor, Promitor, enatis iam frugibus locum habebant. Occator itaque ultimus erat agri colendi, ut Sarritor primus frugum iam nascentium, quae sarribantur: Nam, ut ait ille, prius occant, quam sarriunt rustici. Unde videntur veteres errâsse Grammatici, qui rastrum vertunt σκάφιον et σκαπάνην; hoc enim rutum potius, quam rastrum, quod eradendae potius et poliendae terrae, quam fodiendae atque eruendae, factum est. Graeci λίςτρον, ξυςτῆρα, σφύραν βωλοκόπον, instrumenta rustica vocant ad occationem apta: at rutrum proprie σκαπάνη seu σκάφιον, etc. Dicta autem est Occatio, quasi occaecatio, secundum Veteres, quod eâ occaecarentur frumenta, h. e. sub terra operirentur et occultarentur: uti Plinius triticum, hordeum, milium, panicum et reliqua semina, passim occari dicit, postquam scil. iacta sunt. At apud Romanos non occaecandis satis, sed comminuendis ac caedendis glebis proprie adhibebatur. Eam sic circumloquitur Virg. Georg. l. 1. v. 94.
Multum adeo rastris glebas qui frangit inertes,
Vimineasque trahit crates, iuvat arva etc.
Vide Salmas. ad Solin. p. 728. et seqq. ubi multa egregia hanc in rem; e quibus hoc unum addo, nullam occationem Veteribus fuisse ante tertiam arationem. Frequentibus enim iterationibus adeo subigebant glebas, ut etiam occationi locus non esset post satas fruges. Hinc Columella l. 11. c. 2. Veteres, inquit, Romani dixerunt ----- male subactum agrum, qui satis frugibus occandus esse. Et Plin. l. 18. c. 19. Male aratur arvum, quod satis frugibus occandum est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Occator — (lat., der Egger), bei den Römern Feldgott des Eggens …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Occator — OCCATOR, óris, ein Gott der Römer, der von occatio, Eggen, den Namen hat. Serv. ad Virg. Georg. I. v. 21. Er wurde angerufen, daß er das Eggen der Aecker beglücken sollte. Dieß geschah insonderheit sehr feyerlich, wenn der Flamen der Ceres und… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Occator — Dans la mythologie romaine, Occator (du latin «occatio», hersage) était le dieu du hersage (action de briser les mottes). Ce dieu, associé à Cérès, est célèbré dans les flamen céréalis. Portail de la mythologie romaine …   Wikipédia en Français

  • Occatorius — occator, equus occarius ♦ A harrowing horse. (Davis, R.H.C. The Medieval Warhorse: Origin, Development and Redevelopment, 137) Related terms: Hercator …   Medieval glossary

  • SARRITOR — unus e Diis Romanorum Agricolis. Hoc enim ordine hisque nominibus Flamen, sacrum Cereale Cereri et Telluri faciens, Divos hos invocabat, Vervactor, Redarator, Imporcitor, Insitor, Obarator, Occator: Sarritor, Subruncinator, Messor, Coniector,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ceres (Roman mythology) — For the dwarf planet, see Ceres (dwarf planet). For other uses, see Ceres : This article refers to the Roman goddess of agriculture. If you are looking for the Greek deity, see Demeter.Infobox Greek deity Caption = This statue depicting Ceres… …   Wikipedia

  • List of Roman deities — Ancient Roman religion Marcus Aurelius (head covered) sacrificing at the Temple of Jupiter …   Wikipedia

  • Ceres (mythology) — Seated Ceres from Emerita Augusta, present day Mérida, Spain (National Museum of Roman Art, 1st century AD) Ancient Roman …   Wikipedia

  • Ceres — Statue der fruchttragenden Ceres (Louvre, Paris) Kolossalstatue der Ce …   Deutsch Wikipedia

  • Ceres (Mythologie) — Statue der fruchttragenden Ceres aus dem Louvre Ceres ist die römische Göttin des Ackerbaus, der Ehe und des Todes. Ebenso gilt sie als Gesetzgeberin. Sie war die Tochter des Saturn und der Ops. Die quellenmäßige Scheidung von der griechischen… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”